JEJUNIUM quadragesimale

JEJUNIUM quadragesimale
JEJUNIUM quadragesimale
auctorem habuisse dicitur Telesphorum: de quo tamen apud Euseb. l. 5. c. 23. Irenaeus ait, fuisse consuetudinem, ab hominibus simplicibus privatâ observaitone introductam. Nec constitit in abstinentia a carne, ut ex Ignatii Ep. ad Heronem, patet: Vide Mart. Chemnitium Exam, de Ieiunio. Postea Ieiunium 4. temporum institutum est a Calixto I. Pontif. Ioh. Balaeus in eius vita. Mercurii et Veneris diebus ieiunabant olim in Or. et in Africa: sed ita, ut non magis a carne, quam vino et piscibus abstinerent. Sabbathi die autem cibis vescebantur, quemadmodum et Mediolani, testante id Ambros. Imo etiam Quadragesimae tempore ibi hoc die non ieiunatum est: Quadragesimâ totis, inquit, praeter Sabbathum et Dominicam. Ieiunatur diebus. Porro a Sabbathi ieiunio adeo Orientales abhorruêrunt, ut in Ignatii ep. ad Philipp. dicatur: Si quis Dominico die aut Sabbatho ieiunarit, χριςτοκτόνος est. Unde testatur Augustin. paucas Occidentales Eccl. Rom anam in ieiunio Sabbathi imitatas esse: idemque Urbicum, homines ad tale ieiunium cogere volentem, acriter reprehendit Ep. ad Casulanum: In talibus tutissimum iudicans, observaredictum Pauli Rom. c. 14. v. 3. Qui edit, non edentem ne pro nihilo habeat et qui non edit, edentem ne condemnet. De ieiunio hodiernorum Orientalium, cum Christianorum, tum aliorum, vide P. de la Valle Itin. tom. 4. In Anglia hodiequeve ieiundium Veneris et Sabbathi retineri, ut piscium ibi ingens copia absumatur, habet Becmann. Hist. Orb. terr. Apud lsraelitas olim dies expiationis Magnae; Kippurim dictus, qui inter Iudaeos longe sacratissimus erat, non sacro clangoresolum, peculiari item sacrificio et quiete, sed et Ieiunio, celebrabatur, Lev. c. 23. v. 27. et 28. Atque hoc Ieiunium indigitari Actor. c. 27. v. 9. ubi τῆς νηςτείας nomine rempus sacer Scriptor, ex Iudaici Populi more, designat, monent eruditi. Alii fuêrunt Ieiuniorum dies, in memoriam exilii Babylonici, humano instituto, apud eoldem celebrati, quorum fit mentio Zachar. c. 7. v. 3. et 5. et c. 8. v. 19. Vide Franc. Burmann. Synops. Theol. Christ. Part. prior l. 4. c. 18. et 19. ubi de Festis Iudaeorum. Transiit ieiunandi ritus a populo Dei, ad Gentiles, quibus in sacris suis crebro ieiunatum. Unde inter Eleusiniorum symbola Arnob.l. 10. etiam illud recensetur, ieiunavi atque ebibi cyceonem, ex Clem. τὸ σύνθημα Ε᾿λευσινίων μυςτρίων, ενήςτεύσας, ἔπιον τὸν κυκεῶνα κλ. qua de re vide Salmas. ad Solm. p. 150. et Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 32. ubi de Cerealibus Ludis; nec non infra aliquid in voce Oraculum it. Parasiare. De Ieiuniis, vero vett. Christianorum, Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Νηςτέια, uti de variis in Eccl. Rom. Ieiuniis, Car. du Fresne in Gloss. et Macros fratres in in Hierol. nec non infra ubi de Ordallo, et verbo superponere, it. ubi de Tetraditis, inprimis in voce Xerophagia. Graecorum hodiernorum Ieiunia accurare persequitur Iac. Spon. Itin. Part. 2. p. 351. et seqq. De Ieiunio Armeniorum Arziburi dicto: Ieiuniis item Muhammedanis, agit Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theol. l. 3. c. 17. §. 7. et l. 4. c. 9. §. 2. ac c. 11. §. 8. de iisdem aliisque hic passim, vide quoque in voce Quadragesima, it. Pol. de re Ieiunium: uti de S. Cena a iviunis accipi solita, supra in voce Eulogia; de Placitis eodem modo obitis, infra ubi de iis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Fastentag — Als Fastenzeit wird im Christentum der Zeitraum der sieben Wochen vor Ostern bezeichnet. Sie erinnert an das 40 tägige Fasten Jesu Christi zur Vorbereitung seines öffentlichen Wirkens. Ihr Beginn, der Aschermittwoch, stellt zugleich das Ende des… …   Deutsch Wikipedia

  • Fastenzeit — Als Fastenzeit oder als Passionszeit wird im Christentum der mehrwöchige Zeitraum der Vorbereitung auf das Hochfest Ostern bezeichnet. Sie erinnert an das 40 tägige Fasten Jesu Christi vor seinem öffentlichen Wirken. Die Fastenzeit beginnt in der …   Deutsch Wikipedia

  • Quadragesima — Als Fastenzeit wird im Christentum der Zeitraum der sieben Wochen vor Ostern bezeichnet. Sie erinnert an das 40 tägige Fasten Jesu Christi zur Vorbereitung seines öffentlichen Wirkens. Ihr Beginn, der Aschermittwoch, stellt zugleich das Ende des… …   Deutsch Wikipedia

  • Vorfastenzeit — Als Fastenzeit wird im Christentum der Zeitraum der sieben Wochen vor Ostern bezeichnet. Sie erinnert an das 40 tägige Fasten Jesu Christi zur Vorbereitung seines öffentlichen Wirkens. Ihr Beginn, der Aschermittwoch, stellt zugleich das Ende des… …   Deutsch Wikipedia

  • Österliche Bußzeit — Als Fastenzeit wird im Christentum der Zeitraum der sieben Wochen vor Ostern bezeichnet. Sie erinnert an das 40 tägige Fasten Jesu Christi zur Vorbereitung seines öffentlichen Wirkens. Ihr Beginn, der Aschermittwoch, stellt zugleich das Ende des… …   Deutsch Wikipedia

  • Fasten — Fasten, im allgemeinen die Enthaltung von Nahrungsmitteln während einer gewissen Zeit, im besondern nach dem kirchlichen Sprachgebrauch entweder die gänzliche Enthaltung während eines Tages (jejunium a vespera ad vesperam) oder die Enthaltung von …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”